BAISAMPSA

BAISAMPSA
BAISAMPSA
Arabiae urbs, ubi Solem cultum, nomen testatur, quod Solis domum signat. Testis Steph. in Urb. descr. Βαίςαμψα, πόλις εν τῷ Α᾿ραβικῷ κόλπῳ περὶ τὸν Ε᾿ρυθρὰν θάλαςςαν, ὅ ἐςτιν οἶκος ἡλίου. ὁ πολίτης, Βαικαμψηνός, Baesampsa, Urbs in sinu Arabico, ad mare Rubrum, ac significat Solis domum. Gentile eius Baecampsenus. Hinc ΒΑΙΚΑΜΨΗΩΝ, in nummo Traiani, apud Golczium Thesaur. c. de oppidis fluviisque. Est igitur compositum, ex Syriaco, seu Arabico Gap desc: Hebrew, pro quo et per apocopen dicitur, domus, templum: ac Arabico Gap desc: Hebrew, quod Hebraeis Sol. Imo Arabes non modo Σάμης vel Σάμψων sed et Σάμψα, extulerint; si recte Stephanus: Σάμψα, κώμη τῆς Α᾿ραβίας, τὸ ἐθνικὸν, Σαμψηνὸς. Σάμψα δὲ παρὰ τῖς Α῎ραψιν ὁ ἥλιος, Sampsa, vicus Arabiae: Gentile Sampsenus. Sampsa vero Arabibus Sol. Gerh. Ioh. Voss. de orig. et progr. Idolot. l. 2. c. 9.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • SOL — Phoenicibus olim Η῏λ, El, teste Serviô, In l. 1. Aen. v. 646. qui de Belo Phoenice, unde creta Dido, loquens, Omnes, inquit, in illis, partibus Solem colunt, qui ipsorum linguâ Hel dicitur; unde et Η῞λιος: η in ω discedente, et spiritu, in… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”